monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 51, 7
Mirus calculandi praeceptor, qui principaliter doceas lunam III Nonas Martias natam efficere primi mensis initium, et rursum ratione ipsa superatus compelleris fateri, nisi interveniente bissexto, nullatenus lunam hac die natam, sed potius eam quae post XXIX dies fuerit accensa, paschalibus festis congruam. Si vero adfuerit bissextus, tunc effici lunam sequentis anni primam, quae absque illo fieri poterat extrema transacti. Et quid est quod ais: etiamsi luna conveniat, XIII Calendas Aprilis nunquam Pascha celebrandum penitus inveniri?